chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Siracide 1

Siracide

1 [multorum nobis et magnorum per legem et prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientia demonstrata est in quibus oportet laudare Israël doctrinae et sapientiae causa quia non solum ipsos loquentes necesse est esse peritos sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri avus meus Jesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis et prophetarum et aliorum librorum qui nobis a parentibus nostris traditi sunt voluit et ipse scribere aliquid horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent ut desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque attendant animo et confirmentur ad legitimam vitam hortor itaque venire vos cum benevolentia et attentiori studio lectionem facere et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiae deficere in verborum compositione nam deficiunt verba hebraica quando fuerint translata ad alteram linguam non autem solum haec sed et ipsa lex et prophetae ceteraque aliorum librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur nam in octavo et trigesimo anno temporibus Ptolemaei Evergetis regis postquam perveni in AEgyptum, et cum multum temporis ibi fuissem inveni ibi libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere diligentiam et laborem interpretandi librum istum et multa vigilia attuli doctrinam in spatio temporis ad illa quae ad finem ducunt librum istum dare et illis qui volunt animum intendere et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum legem Domini proposuerint vitam agere]

omnis sapientia a Deo Domino est et cum illo fuit semper et est ante aevum

2 harenam maris et pluviae guttas et dies saeculi quis dinumeravit altitudinem caeli et latitudinem terrae et profundum abyssi quis mensus est

3 sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigavit

4 prior omnium creata est sapientia et intellectus prudentiae ab aevo

5 fons sapientiae verbum Dei in excelsis et ingressus illius mandata aeterna

6 radix sapientiae cui revelata est et astutias illius quis agnovit

7 disciplina sapientiae cui revelata est et manifestata et multiplicationem ingressus illius quis intellexit

8 unus est Altissimus creator omnipotens rex potens et metuendus nimis sedens super thronum illius et dominans Deus

9 ipse creavit illam spiritu sancto et vidit et dinumeravit et mensus est

10 et effudit illam super omnia opera sua et super omnem carnem secundum datum suum et praebuit illam diligentibus se

11 timor Domini gloria et gloriatio et laetitia et corona exultationis

12 timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium in longitudine dierum

13 timenti Dominum bene erit in extremis et in die defunctionis suae benedicetur

14 dilectio Dei honorabilis sapientia

15 quibus autem apparuerit in visu diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum

16 initium sapientiae timor Domini et cum fidelibus in vulva concreatus est et cum electis seminis creditur et cum iustis et fidelibus agnoscitur

17 timor Domini scientiae religiositas

18 religiositas custodiet et iustificabit cor iucunditatem atque gaudium dabit

19 timenti Deum bene erit et in diebus consummationis illius benedicetur

20 plenitudo sapientiae timere Deum et plenitudo a fructibus illius

21 omnem domum illius implebit a generationibus et receptacula a thesauris illius

22 corona sapientiae timor Domini repollens pacem et salutis fructum

23 et vidit et dinumeravit eam utraque autem sunt dona Dei

24 scientiam et intellectum prudentiae sapientia conpartietur et gloriam tenentium se inaltat

25 radix sapientiae est timere Dominum rami enim illius longevi

26 in thesauris sapientiae intellectus et scientiae religiositas execratio autem peccatoribus sapientia

27 timor Dei expellit peccatum

28 nam qui sine timore est non poterit iustificari iracundia enim animositatis illius subversio illius est

29 usque in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis

30 bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius

31 in thesauris sapientiae significatio disciplinae

32 execratio autem peccatori cultura Dei

33 fili, concupiscens sapientiam conserva justitiam et Deus praebebit illam tibi

34 sapientia enim et disciplina timor Domini et quod beneplacitum est illi

35 fides et mansuetudo et adimplebit thesauros illius

36 ne sis incredibilis timori Domini et ne accesseris ad illum duplici corde

37 ne fueris hypocrita in conspectu hominum et non scandalizeris in labiis tuis

38 attende in illis, ne forte cadas et adducas animæ tuæ inhonorationem

39 et revelet Deus absconsa tua et in medio synagogae elidat te

40 quoniam accessisti maligne ad Dominum et cor tuum plenum est dolo et fallacia

chapitre précédent retour chapitre suivant