10 rex vero Asuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias
2 cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum
3 et quomodo Mardocheus iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus inter Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum quaerens bona populo suo et loquens ea quae ad pacem sui seminis pertinerent
4 dixitque Mardochaeus a Deo facta sunt ista
5 recordatus sum somnii quod videram haec eadem significantis nec eorum quidquam irritum fuit
6 parvus fons qui crevit in fluvium et in lucem solemque conversus est et in aquas plurimas redundavit Esther est quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam
7 duo autem dracones ego sum et Aman
8 gentes quae convenerant hi sunt qui conati sunt delere nomen Judaeorum
9 gens autem mea Israël est quae clamavit ad Dominum et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos ab omnibus malis et fecit signa magna atque portenta inter gentes
10 et duas sortes esse praecepit unam populi Dei et alteram cunctarum gentium
11 venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus
12 et recordatus est Dominus populi sui ac misertus est haereditatis suae
13 et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis cum omni studio et gaudio in unum coetum populi congregati in cunctas deinceps generationes populi Israël