chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Psaumes 10

10 in finem psalmus David

2 in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer

3 quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde

4 quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem; quid fecit

5 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem; respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum

6 Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam

7 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum

8 quoniam iustus Dominus et; iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius

chapitre précédent retour chapitre suivant