11 tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi
2 populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem lanceam meam super illum
3 nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et placuit tibi ut venires ad nos
4 et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae quoniam si secutus fueris verba ancillae tuae perfectam rem faciet Dominus tecum
5 vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiae agri obtemperant illi
6 nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et indicatum est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis praedicatur
7 nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur quod ei iusseris evenire
8 constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro peccatis suis
9 et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel tremor tuus super ipsos est
10 insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam inter mortuos conputantur
11 denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et sanguinem eorum bibant
12 et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur
13 quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me Dominus haec ipsa nuntiare tibi
14 ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet ancilla tua et orabo Deum
15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor et non latrabit vel unus contra te
16 quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei
17 et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum nuntiare tibi
18 placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter ad alterum
19 non est talis mulier super terram in aspectu in pulchritudine et in sensu verborum
20 et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te ante populum ut des illum tu in manibus nostris
21 et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris et nomen tuum nominabitur in universa terra