chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Exode 12

12 dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti

2 mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni

3 loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas

4 sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni

5 erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum

6 et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam

7 et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum

8 et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus

9 non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis

10 nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis

11 sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini

12 et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus

13 erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti

14 habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno

15 septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum

16 dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent

17 et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo

18 primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam

19 septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae

20 omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma

21 vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase

22 fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane

23 transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere

24 custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum

25 cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas

26 et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio

27 dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit

28 et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

29 factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum

30 surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus

31 vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis

32 oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi

33 urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur

34 tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos

35 feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam

36 dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios

37 profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis

38 sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis

39 coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare

40 habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum

41 quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti

42 nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis

43 dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo

44 omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet

45 advena et mercennarius non edent ex eo

46 in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis

47 omnis coetus filiorum Israhel faciet illud

48 quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo

49 eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos

50 fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron

51 et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas

chapitre précédent retour chapitre suivant