127 canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis eius
2 labores manuum tuarum quia; manducabis beatus es et bene tibi erit
3 uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensae tuae
4 ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum
5 benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae
6 et videas filios filiorum tuorum pax super Israhel