chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Judith 13

13 ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit

2 erant autem omnes fatigati a vino

3 eratque Iudith sola in cubiculo

4 porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus

5 dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum et observaret

6 stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum motu in silentio

7 dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri cogitavi perficiam

8 et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat exsolvit

9 cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et ait confirma me Domine Deus Israhel in hac hora

10 et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius et abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius truncum

11 et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam

12 et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad portam civitatis

13 et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel

14 et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt presbyteros civitatis

15 et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum quoniam speraverunt eam iam non esse venturam

16 et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium cumque omnes tacuissent

17 dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit sperantes in se

18 et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam promisit domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi sui in hac nocte

19 et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis dicens ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum et ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster

20 vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua in evasione mea in liberatione vestra

21 confitemini illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia ejus

22 universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam Benedixit te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros

23 porro Ozias princeps populi Israël dixit ad eam benedicta es tu filia, a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super terram

24 benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te direxit in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum

25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae ante conspectum Dei nostri

26 et dixit omnis populus fiat fiat

27 porro Achior vocatus venit et dixit ei Judith Deus Israël cui tu testimonium dedisti quod ulciscatur se de inimicis suis ipse caput omnium incredulorum incidit hac nocte in manu mea

28 et ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in contemptu superbiae suae Deum Israël contempsit et tibi interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israël gladio perforari praecipiam latera tua

29 videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae pavore cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima ejus

30 postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit ad pedes ejus et adoravit eam et dixit

31 benedicta tu a Deo tuo in omni tabernaculo Jacob quoniam in omni gente quae audierit nomen tuum magnificabitur super te Deus Israël

chapitre précédent retour chapitre suivant