13 aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
2 quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam
3 confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum
4 quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum
5 ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam
6 aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris
7 ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem
8 convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam
9 ego autem et anima mea in eo laetabimur
10 benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi
11 Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum
12 confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum
13 luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te
14 nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt
15 nomen magnum invocabunt in te
16 maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te
17 tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum
18 beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua
19 anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Jerusalem civitatem suam a cunctis tribulationibus ejus Dominus Deus noster
20 beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Jerusalem
21 portae Jerusalem ex sapphiro et smaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum ejus
22 ex lapide candido et mundo omnes plateae ejus sternentur et per vicos ejus alleluja cantabitur.
23 benedictus Dominus qui exaltavit eam et sit regnum ejus in saecula saeculorum super eam amen