14 et consummati sunt sermones Tobi et posteaquam inluminatus est vixit annis quadraginta duobus et vidit filios nepotum suorum
2 conpletis itaque annis centum duobus sepultus est honorifice in Nineven
3 quinquaginta namque et sex annorum oculorum lumen amisit sexagenarius vero recepit
4 reliquum vero vitae suae in gaudio fuit et cum bono profectu timoris Dei perrexit in pace
5 in hora autem mortis suae vocavit ad se Tobiam filium suum et septem iuvenes filios eius nepotes suos dixitque eis
6 prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israhel revertentur ad eam
7 omnis autem deserta terra eius replebitur et domus Dei quae in ea incensa est iterum reaedificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum
8 et relinquent gentes idola sua et venient in Hierusalem et inhabitabunt in ea
9 et gaudebunt in ea omnes adorantes regem Israhel
10 audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quae sunt placita illi
11 et filiis vestris mandate ut faciant iustitias et elemosynas ut sint memores Dei et benedicant eum in omni tempore in veritate et in tota virtute sua
12 nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc
13 video enim quoniam iniquitas eius finem dabit ei
14 factum est autem post obitum matris suae Tobias abscessit ex Nineven cum uxore sua et filiis et reversus est ad soceros suos
15 invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum
16 et completis annis nonaginta novem in timore Domini cum gaudio sepelierunt eum
17 omnis autem cognatio ejus et omnis generatio ejus in bona vita et in sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitantibus in terra