16 de collectis autem quae fiunt in sanctos sicut ordinavi ecclesiis Galatiae ita et vos facite
2 per unam sabbati unusquisque vestrum apud se ponat recondens quod ei beneplacuerit ut non cum venero tunc collectae fiant
3 cum autem praesens fuero quos probaveritis per epistulas hos mittam perferre gratiam vestram in Hierusalem
4 quod si dignum fuerit ut et ego eam mecum ibunt
5 veniam autem ad vos cum Macedoniam pertransiero nam Macedoniam pertransibo
6 apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo ut vos me deducatis quocumque iero
7 nolo enim vos modo in transitu videre spero enim me aliquantum temporis manere apud vos si Dominus permiserit
8 permanebo autem Ephesi usque ad pentecosten
9 ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi
10 si autem venerit Timotheus videte ut sine timore sit apud vos opus enim Domini operatur sicut et ego
11 ne quis ergo illum spernat deducite autem illum in pace ut veniat ad me expecto enim illum cum fratribus
12 de Apollo autem fratre multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus et utique non fuit voluntas ut nunc veniret veniet autem cum ei vacuum fuerit
13 vigilate state in fide viriliter agite et confortamini
14 omnia vestra in caritate fiant
15 obsecro autem vos fratres nostis domum Stephanae et Fortunati quoniam sunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt se ipsos
16 ut et vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti
17 gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt
18 refecerunt enim et meum spiritum et vestrum cognoscite ergo qui eiusmodi sunt
19 salutant vos ecclesiae Asiae salutant vos in Domino multum Aquila et Prisca cum domestica sua ecclesia
20 salutant vos fratres omnes salutate invicem in osculo sancto
21 salutatio mea manu Pauli
22 si quis non amat Dominum Iesum Christum sit anathema maranatha
23 gratia Domini Iesu vobiscum
24 caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu amen