chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Judith 16

16 tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens

2 incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius

3 Dominus conterens bella Dominus nomen est illi

4 qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos de manu omnium inimicorum nostrorum

5 venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi eorum cooperuerunt valles

6 dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum gladio infantes meos dare in praedam et virgines in captivitatem

7 Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in manus feminae et confudit eum

8 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum

9 exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta laetitiae in exultatione filiorum Israhel

10 unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra ad decipiendum illum

11 sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius

12 horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius

13 tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt humiles mei arescentes in siti

14 filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei

15 hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro

16 Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et quem superare nemo potest

17 tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat voci tuae

18 montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut cera liquescent ante faciem tuam

19 qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia

20 vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos

21 dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et sentiant usque in sempiternum

22 et factum est post haec omnis populus post victoriam venit ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas

23 porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema oblivionis

24 erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum Iudith

25 post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae terrae Israhel

26 erat enim virtuti castitas adjuncta ita ut non cognosceret virum omnibus diebus vitæ suae ex quo defunctus est Manasses vir ejus

27 erat autem diebus festis procedens cum magna gloria

28 mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro suo in Bethulia

29 luxitque illam omnis populus diebus septem

30 in omni autem spatio vitae ejus non fuit qui perturbaret Israël et post mortem ejus annis multis

31 dies autem victoriae hujus festivitatis ab Hebraeis in numero sanctorum dierum accipitur et colitur a Judaeis ex illo tempore usque in praesentem diem

chapitre précédent retour chapitre suivant