chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Sagesse 16

16 propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt

2 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram

3 ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam

4 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur

5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus perversarum colubrarum exterminabantur

6 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuae

7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem

8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo

9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari

10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes misericordia enim tua adveniens sanabat illos

11 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio

12 etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus Domine sermo qui sanat omnia

13 tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis

14 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae recepta est

15 sed tuam manum effugere inpossibile est

16 negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati

17 quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus ignis valebat vindex est enim orbis iustorum

18 quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem

19 et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut iniquae terrae nationem exterminaret

20 pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem

21 substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur

22 nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans

23 hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis oblitus est

24 creatura enim tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt

25 propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt

26 ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat

27 quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat

28 ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare

29 ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua

chapitre précédent retour chapitre suivant