2 anno tertiodecimo Nabuchodonosor regis vicesima et secunda die mensis primi factum est verbum in domo Nabuchodonosor regis Assyriorum ut defenderet se
2 vocavitque omnes maiores omnesque duces bellatores suos et habuit cum eis mysterium consilii sui
3 dixitque cogitationem suam in eo esse ut omnem terram suo subiugaret imperio
4 quod dictum cum placuisset omnibus vocavit Nabuchodonosor rex Holofernem principem militiae suae
5 et dixit egredere adversum omne regnum occidentis et contra eos praecipue qui contempserunt imperium meum
6 non parcet oculus meus ulli regno omnemque urbem munitam subiugabis mihi
7 tunc Holofernis vocavit duces et magistratus virtutis Assyriorum et dinumeravit viros in expeditione sicut praecepit ei rex centum viginti milia peditum pugnatorum et equites sagittarios duodecim milia
8 omnemque expeditionem suam fecit praeire multitudinem innumerabilium camelorum cum his quae exercitibus sufficerent copiose boum quoque armenta gregesque ovium quorum non erat numerus
9 frumentum ex omni Syria in transitu suo parari constituit
10 aurum vero et argentum de domo regis adsumpsit multum nimis
11 et profectus est ipse et omnis exercitus cum quadrigis et equitibus et sagittariis qui cooperuerunt faciem terrae sicut lucustae
12 cumque pertransisset fines Assyriorum venit ad magnos montes Angae qui sunt a sinistro Ciliciae ascenditque omnia castella eorum et obtinuit omnem munitionem
13 effregit autem civitatem opinatissimam Meluthi praedavitque omnes filios Tharsis et filios Ismahel qui erant contra faciem deserti et ad austrum terrae Celeon
14 et transiit Eufraten et venit ad Mesopotamiam et fregit omnes civitates excelsas quae erant ibi a torrente Mambre usquequo perveniatur ad mare
15 et occupavit terminos eius a Cilicia usque ad fines Iafeth qui sunt ad austrum
16 abduxitque omnes filios Madian ac praedavit omnem locupletationem eorum omnesque resistentes sibi occidit in ore gladii
17 et post haec descendit in campos Damasci in diebus messis et succendit omnia sata omnesque arbores ac vineas fecit incidi
18 et cecidit timor illius super omnes inhabitantes terram