2 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
11 consilium custodiet te prudentia servabit te
12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
15 quorum viae perversae et infames gressus eorum
16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
17 et relinquit ducem pubertatis suae
18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea