2 propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas
2 scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt
3 existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei
4 an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
5 secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
6 qui reddet unicuique secundum opera eius
7 his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam
8 his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio
9 tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco
11 non est enim personarum acceptio apud Deum
12 quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
13 non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur
14 cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium
16 in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum
17 si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo
18 et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem
19 confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt
20 eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege
21 qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris
22 qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis
23 qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
24 nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est
25 circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est
26 si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
27 et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
28 non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio
29 sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est