2 post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset prandium bonum in domo Tobis
2 dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum
3 cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus
4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum
5 cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore
6 memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum
7 cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum
8 arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos
9 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea
10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset
11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus
12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob
13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei
14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae
15 nam sicut beato Job insultabant reges ita isti parentes et cognati ejus irridebant vitam ejus dicentes
16 ubi est spes tua pro qua eleemosynas et sepulturas faciebas
17 Tobias vero increpabat eos dicens Nolite ita loqui
18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
19 anna vero uxor ejus ibat ad opus textrinum quotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
20 unde factum est ut haedum caprarum accipiens detulisset domi
21 cujus cum vocem balantis vir ejus audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid aut contingere
22 ad haec uxor ejus irata respondit manifeste vana facta est spes tua et eleemosynae tuae modo apparuerunt
23 atque his et aliis hujuscemodi verbis exprobrabat ei