chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Zacharie 2

2 et levavi oculos meos, et vidi et ecce quatuor cornua

2 et dixi ad angelum qui loquebatur in me quid sunt haec et dixit ad me haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam et Israël et Jerusalem

3 et ostendit mihi Dominus quatuor fabros

4 et dixi quid isti veniunt facere qui ait dicens haec sunt cornua quae ventilaverunt Judam per singulos viros et nemo eorum levavit caput suum et venerunt isti deterrere ea ut dejiciant cornua gentium quae levaverunt cornu super terram Juda ut dispergerent eam

5 et levavi oculos meos et vidi et ecce vir et in manu eius funiculus mensorum

6 et dixi quo tu vadis et dixit ad me ut metiar Hierusalem et videam quanta sit latitudo eius et quanta longitudo eius

7 et ecce angelus qui loquebatur in me egrediebatur et angelus alius egrediebatur in occursum eius

8 et dixit ad eum curre loquere ad puerum istum dicens absque muro habitabitur Hierusalem prae multitudine hominum et iumentorum in medio eius

9 et ego ero ei ait Dominus murus ignis in circuitu et in gloria ero in medio eius

10 o o fugite de terra aquilonis dicit Dominus quoniam in quattuor ventos caeli dispersi vos dicit Dominus

11 o Sion fuge quae habitas apud filiam Babylonis

12 quia haec dicit Dominus exercituum post gloriam misit me ad gentes quae spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos tangit pupillam oculi eius

13 quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt praedae his qui serviebant sibi et cognoscetis quia Dominus exercituum misit me

14 lauda et laetare filia Sion quia ecce ego venio et habitabo in medio tui ait Dominus

15 et adplicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa et erunt mihi in populum et habitabo in medio tui et scies quia Dominus exercituum misit me ad te

16 et possidebit Dominus Iudam partem suam in terra sanctificata et eliget adhuc Hierusalem

17 sileat omnis caro a facie Domini quia consurrexit de habitaculo sancto suo

chapitre précédent retour chapitre suivant