21 fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur
2 quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te
3 dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
4 quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
5 cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur
6 deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
7 qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
8 notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
9 qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
10 stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis
11 via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
12 qui custodit iustitiam continebit sensum eius
13 consummatio timoris Dei sapientia et sensus
14 non erudietur qui non est sapiens in bono
15 est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo
16 scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet
17 cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit
18 verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
19 narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia
20 os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis
21 tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba
22 conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
23 fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
24 ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro
25 pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis
26 stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit
27 stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
28 labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur
29 in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
30 dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
31 susurro coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui cum eo manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur