23 Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum ejus
2 non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
3 non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem
4 Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
5 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi
6 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
7 non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum
8 non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius
9 qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini
10 quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala
11 si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra
12 et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra
13 habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae
14 gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies
15 quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te
16 non trades servum domino suo qui ad te confugerit
17 habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum
18 non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel
19 non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
20 non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem
21 sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam
22 cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum
23 si nolueris polliceri absque peccato eris
24 quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es
25 ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum
26 si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes