chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Lévitique 23

23 locutus est Dominus ad Mosen dicens

2 loquere filiis Israhel et dices ad eos hae sunt feriae Domini quas vocabitis sanctas

3 sex diebus facietis opus dies septimus quia sabbati requies est vocabitur sanctus omne opus non facietis in eo sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris

4 hae sunt ergo feriae Domini sanctae quas celebrare debetis temporibus suis

5 mense primo quartadecima die mensis ad vesperum phase Domini est

6 et quintadecima die mensis huius sollemnitas azymorum Domini est septem diebus azyma comedetis

7 dies primus erit vobis celeberrimus sanctusque omne opus servile non facietis in eo

8 sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus dies autem septimus erit celebrior et sanctior nullumque servile opus fiet in eo

9 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

10 loquere filiis Israhel et dices ad eos cum ingressi fueritis terram quam ego dabo vobis et messueritis segetem feretis manipulos spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem

11 qui elevabit fasciculum coram Domino ut acceptabile sit pro vobis altero die sabbati et sanctificabit illum

12 atque in eodem die quo manipulus consecratur caedetur agnus inmaculatus anniculus in holocaustum Domini

13 et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odoremque suavissimum liba quoque vini quarta pars hin

14 panem et pulentam et pultes non comedetis ex segete usque ad diem qua offeratis ex ea Deo vestro praeceptum est sempiternum in generationibus cunctisque habitaculis vestris

15 numerabitis ergo ab altero die sabbati in quo obtulistis manipulum primitiarum septem ebdomadas plenas

16 usque ad alteram diem expletionis ebdomadae septimae id est quinquaginta dies et sic offeretis sacrificium novum Domino

17 ex omnibus habitaculis vestris panes primitiarum duos de duabus decimis similae fermentatae quos coquetis in primitias Domini

18 offeretisque cum panibus septem agnos inmaculatos anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos et erunt in holocausto cum libamentis suis in odorem suavissimum Domino

19 facietis et hircum pro peccato duosque agnos anniculos hostias pacificorum

20 cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius

21 et vocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum omne opus servile non facietis in eo legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus vestris

22 postquam autem messueritis segetem terrae vestrae non secabitis eam usque ad solum nec remanentes spicas colligetis sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas ego Dominus Deus vester

23 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

24 loquere filiis Israhel mense septimo prima die mensis erit vobis sabbatum memorabile clangentibus tubis et vocabitur sanctum

25 omne opus servile non facietis in eo et offeretis holocaustum Domino

26 locutusque est Dominus ad Mosen dicens

27 decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino

28 omne opus non facietis in tempore diei huius quia dies propitiationis est ut propitietur vobis Dominus Deus vester

29 omnis anima quae adflicta non fuerit die hoc peribit de populis suis

30 et quae operis quippiam fecerit delebo eam de populo suo

31 nihil ergo operis facietis in eo legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus et habitationibus vestris

32 sabbatum requietionis est adfligetis animas vestras die nono mensis a vespero usque ad vesperum celebrabitis sabbata vestra

33 et locutus est Dominus ad Mosen dicens

34 loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino

35 dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus omne opus servile non facietis

36 et septem diebus offeretis holocausta Domino dies quoque octavus erit celeberrimus atque sanctissimus et offeretis holocaustum Domino est enim coetus atque collectae omne opus servile non facietis in eo

37 hae sunt feriae Domini quas vocabitis celeberrimas et sanctissimas offeretisque in eis oblationes Domino holocausta et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei

38 exceptis sabbatis Domini donisque vestris et quae offertis ex voto vel quae sponte tribuitis Domino

39 a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies

40 sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimae spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro

41 celebrabitisque sollemnitatem eius septem diebus per annum legitimum sempiternum erit in generationibus vestris mense septimo festa celebrabitis

42 et habitabitis in umbraculis septem diebus omnis qui de genere est Israhel manebit in tabernaculis

43 ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israhel cum educerem eos de terra Aegypti ego Dominus Deus vester

44 locutusque est Moses super sollemnitatibus Domini ad filios Israhel

chapitre précédent retour chapitre suivant