25 haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda
2 gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
3 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
4 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
7 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
14 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
19 dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
20 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
22 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
24 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum