chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Siracide 27

27 propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum

2 si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis

3 conteretur delictum

4 si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua

5 si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius

6 vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis

7 sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis

8 ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum

9 si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum

10 volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur

11 leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates

12 homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur

13 in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto

14 narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati

15 loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium

16 effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis

17 qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum

18 dilige proximum et coniungere fide cum illo

19 quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum

20 sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui

21 et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies

22 non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est

23 conligare et maledicti est concordatio

24 denudare autem amici mysteria desperatio est

25 annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet

26 in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum

27 multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum

28 qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera

29 et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo

30 facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi

31 illusio et improperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi

32 laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum dolor autem consumet illos antequam moriantur

33 ira et furor utraque execrabilia sunt et vir peccator continens erit illorum

chapitre précédent retour chapitre suivant