chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Proverbes 28

28 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit

2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit

3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames

4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum

5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia

6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus

7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum

8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas

9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis

10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona

11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum

12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum

13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur

14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum

15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem

16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius

17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet

18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel

19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate

20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens

21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem

22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei

23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit

24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est

25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur

26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur

27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam

28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti

chapitre précédent retour chapitre suivant