31 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 ulciscere prius filios Israhel de Madianitis et sic colligeris ad populum tuum
3 statimque Moses armate inquit ex vobis viros ad pugnam qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis
4 mille viri de singulis tribubus eligantur Israhel qui mittantur ad bellum
5 dederuntque millenos de cunctis tribubus id est duodecim milia expeditorum ad pugnam
6 quos misit Moses cum Finees filio Eleazari sacerdotis vasa quoque sancta et tubas ad clangendum tradidit ei
7 cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent omnes mares occiderunt
8 et reges eorum Evi et Recem et Sur et Ur et Rebe quinque principes gentis Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio
9 ceperuntque mulieres eorum et parvulos omniaque pecora et cunctam supellectilem quicquid habere potuerant depopulati sunt
10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit
11 et tulerunt praedam et universa quae ceperant tam ex hominibus quam ex iumentis
12 et adduxerunt ad Mosen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem multitudinem filiorum Israhel reliqua etiam utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Hiericho
13 egressi sunt autem Moses et Eleazar sacerdos et omnes principes synagogae in occursum eorum extra castra
14 iratusque Moses principibus exercitus tribunis et centurionibus qui venerant de bello
15 ait cur feminas reservastis
16 nonne istae sunt quae deceperunt filios Israhel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor unde et percussus est populus
17 ergo cunctos interficite quicquid est generis masculini etiam in parvulis et mulieres quae noverunt viros in coitu iugulate
18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis
19 et manete extra castra septem diebus qui occiderit hominem vel occisum tetigerit lustrabitur die tertio et septimo
20 et de omni praeda sive vestimentum fuerit sive vas et aliquid in utensilia praeparatum de caprarum pellibus et pilis et ligno expiabitur
21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus qui pugnaverant sic locutus est hoc est praeceptum legis quod mandavit Dominus Mosi
22 aurum et argentum et aes et ferrum et stagnum et plumbum
23 et omne quod potest transire per flammas igne purgabitur quicquid autem ignem non potest sustinere aqua expiationis sanctificabitur
24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo et purificati postea castra intrabitis
25 dixitque Dominus ad Mosen
26 tollite summam eorum quae capta sunt ab homine usque ad pecus tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi
27 dividesque ex aequo praedam inter eos qui pugnaverunt et egressi sunt ad bellum et inter omnem reliquam multitudinem
28 et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus
29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti quia primitiae Domini sunt
30 ex media quoque parte filiorum Israhel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctarumque animantium et dabis ea Levitis qui excubant in custodiis tabernaculi Domini
31 feceruntque Moses et Eleazar sicut praeceperat Dominus
32 fuit autem praeda quam exercitus ceperat ovium sescenta septuaginta quinque milia
33 boum septuaginta duo milia
34 asinorum sexaginta milia et mille
35 animae hominum sexus feminei quae non cognoverant viros triginta duo milia
36 dataque est media pars his qui in proelio fuerant ovium trecenta triginta septem milia quingenta
37 e quibus in partem Domini supputatae sunt oves sescentae septuaginta quinque
38 et de bubus triginta sex milibus boves septuaginta duo
39 de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus
40 de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duae animae
41 tradiditque Moses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti sicut ei fuerat imperatum
42 ex media parte filiorum Israhel quam separaverat his qui in proelio fuerant
43 de media vero parte quae contigerat reliquae multitudini id est de ovium trecentis triginta septem milibus quingentis
44 et de bubus triginta sex milibus
45 et de asinis triginta milibus quingentis
46 et de hominibus sedecim milibus
47 tulit Moses quinquagesimum caput et dedit Levitis qui excubant in tabernaculo Domini sicut praeceperat Dominus
48 cumque accessissent principes exercitus ad Mosen et tribuni centurionesque dixerunt
49 nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum quos habuimus sub manu nostra et ne unus quidem defuit
50 ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in praeda auri potuimus invenire periscelides et armillas anulos et dextralia ac murenulas ut depreceris pro nobis Dominum
51 susceperuntque Moses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus
52 pondo sedecim milia septingentos quinquaginta siclos a tribunis et centurionibus
53 unusquisque enim quod in praeda rapuerat suum erat
54 et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii in monumentum filiorum Israhel coram Domino