chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Proverbes 31

31 verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua

2 quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum

3 ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges

4 noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas

5 ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis

6 date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo

7 bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius

8 aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt

9 aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem

10 aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius

11 beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit

12 gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae

13 deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum

14 he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum

15 vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis

16 zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam

17 heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum

18 teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius

19 ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum

20 caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem

21 lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus

22 mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius

23 nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae

24 samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo

25 ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo

26 phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius

27 sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet

28 coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam

29 res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas

30 sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur

31 thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in portis opera eius

chapitre précédent retour chapitre suivant