chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Exode 36

36 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus

2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus

3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat

4 unde artifices venire conpulsi

5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est

6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis

7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent

8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita

9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum

10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit

11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter

12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur

13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum

14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi

15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga

16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim

17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur

18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret

19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis

20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes

21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat

22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi

23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum

24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur

25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas

26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas

27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas

28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro

29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos

30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis

31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi

32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare

33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret

34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum

36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis

37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii

38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas

chapitre précédent retour chapitre suivant