chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Nombres 36

36 accesserunt autem et principes familiarum Galaad filii Machir filii Manasse de stirpe filiorum Ioseph locutique sunt Mosi coram principibus Israhel atque dixerunt

2 tibi domino nostro praecepit Dominus ut terram sorte divideres filiis Israhel et ut filiabus Salphaad fratris nostri dares possessionem debitam patri

3 quas si alterius tribus homines uxores acceperint sequetur possessio sua et translata ad aliam tribum de nostra hereditate minuetur

4 atque ita fiet ut cum iobeleus id est quinquagesimus annus remissionis advenerit confundatur sortium distributio et aliorum possessio ad alios transeat

5 respondit Moses filiis Israhel et Domino praecipiente ait recte tribus filiorum Ioseph locuta est

6 et haec lex super filiabus Salphaad a Domino promulgata est nubant quibus volunt tantum ut suae tribus hominibus

7 ne commisceatur possessio filiorum Israhel de tribu in tribum omnes enim viri ducent uxores de tribu et cognatione sua

8 et cunctae feminae maritos de eadem tribu accipient ut hereditas permaneat in familiis

9 nec sibi misceantur tribus sed ita maneant

10 ut a Domino separatae sunt feceruntque filiae Salphaad ut fuerat imperatum

11 et nupserunt Maala et Thersa et Egla et Melcha et Noa filiis patrui sui

12 de familia Manasse qui fuit filius Ioseph et possessio quae illis fuerat adtributa mansit in tribu et familia patris earum

13 haec sunt mandata atque iudicia quae praecepit Dominus per manum Mosi ad filios Israhel in campestribus Moab super Iordanem contra Hiericho

chapitre précédent retour chapitre suivant