37 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
11 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
12 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
13 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
15 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
16 numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
20 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
21 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
24 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes