37 psalmus David in rememorationem de sabbato
2 Domine ne in furore tuo arguas me neque in ira tua corripias me
3 quoniam sagittae tuae infixae sunt mihi et confirmasti super me manum tuam
4 non est sanitas carni meae a facie irae tuae non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum
5 quoniam iniquitates meae supergressae sunt caput meum sicut onus grave gravatae sunt super me
6 putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae
7 miser factus sum et curvatus sum usque ad finem tota die contristatus ingrediebar
8 quoniam lumbi mei impleti sunt inlusionibus et non est sanitas in carne mea
9 adflictus sum et humiliatus sum nimis rugiebam a gemitu cordis mei
10 Domine ante te omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus
11 cor meum conturbatum est dereliquit me virtus mea et lumen oculorum meorum et ipsum non est mecum
12 amici mei et proximi mei adversus me adpropinquaverunt et steterunt et qui iuxta me erant de longe steterunt
13 et vim faciebant qui quaerebant animam meam et qui inquirebant mala mihi locuti sunt vanitates et dolos tota die meditabantur
14 ego autem tamquam surdus non audiebam et sicut mutus non aperiens os suum
15 et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones
16 quoniam in te Domine speravi tu exaudies Domine Deus meus
17 quia dixi nequando supergaudeant mihi inimici mei et dum commoventur pedes mei super me magna locuti sunt
18 quoniam ego in flagella paratus et dolor meus in conspectu meo semper
19 quoniam iniquitatem meam adnuntiabo et; cogitabo pro peccato meo
20 inimici autem mei vivent et firmati sunt super me et multiplicati sunt qui oderunt me inique
21 qui retribuunt mala pro bonis detrahebant mihi quoniam sequebar bonitatem
22 non derelinquas me Domine Deus meus ne discesseris a me
23 intende in adiutorium meum Domine salutis meae