37 omnis amicus dicet et ego amicitiam copulavi sed est amicus solo nomine amicus nonne tristitia inest usque ad mortem
2 sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur
3 o praesumptio nequissima unde creata es cooperire aridam malitiam et dolositatem illius
4 sodalis amico coniucundatur in oblectatione et in tempore tribulationis adversarius erit
5 sodalis amico condolet causa ventris et contra hostem accipiet scutum
6 non obliviscaris amici tui in animo tuo et non inmemor sis illius in operibus tuis
7 noli consiliari cum socero tuo et a zelantibus te absconde consilium
8 omnis consiliarius prodit consilium sed est consiliarius in semet ipso
9 a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit
10 ne forte mittat sudem in terram et dicat tibi
11 bona est via tua et stet e contrario videre quid tibi eveniat
12 cum viro inreligioso tracta de sanctitate et cum iniusto de iustitia et cum muliere de ea quae aemulatur cum timido de bello cum negotiatore de traiecticio cum emptore de venditione cum viro livido de gratiis agendis
13 cum impio de pietate cum inhonesto de honestate cum operario agri de omni opere
14 cum operario annuali de consummatione anni cum servo pigro de multa operatione non adtendas his in omni consilio
15 cum viro sancto adsiduus esto quemcumque cognoveris observantem timorem Dei
16 cuius anima est secundum animam tuam quicumque titubaverit in tenebris non condolebit tibi
17 et cor boni consilii statue non est enim tibi aliud pluris illo
18 anima viri sancti enuntiat aliquando vera quam septem circumspectores sedentes ad speculandum
19 et in his omnibus deprecare Altissimum ut dirigat in veritate viam tuam
20 ante omnem operam verbum verax praecedat te et ante omnem actum consilium stabile
21 verbum nequa inmutabit cor quattuor partes oriuntur bonum et malum vita et mors et dominatrix illorum est adsidua lingua
22 vir peritus multos erudivit et animae suae suavis est
23 qui sofistice loquitur odibilis est omni re defraudabitur
24 non est enim data illi a Domino gratia omni enim sapientia defraudatus est
25 est sapiens animae suae sapiens et fructus sensus illius laudabilis
26 vir sapiens plebem suam erudit et fructus sensus eius fideles sunt
27 vir sapiens implebitur benedictione et videntes illum laudabunt
28 vita viri in numero dierum dies autem Israhel innumerabiles sunt
29 sapiens in populo hereditabit honorem et nomen illius erit vivens in aeternum
30 fili in vita tua tempta animam tuam et si fuerit nequam non des illi potestatem
31 non enim omnia omnibus expediunt et non omni animae omne genus placet
32 noli avidus esse in omni epulatione et non te effundas super omnem escam
33 in multis enim escis erit infirmitas et aviditas appropinquabit usque ad choleram
34 propter crapulam multi obierunt qui autem abstinens est adjiciet vitam