chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Job 38

38 respondens autem Dominus Iob de turbine dixit

2 quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis

3 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi

4 ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam

5 quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam

6 super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius

7 cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei

8 quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens

9 cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem

10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia

11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos

12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum

13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea

14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum

15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur

16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti

17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti

18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia

19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit

20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius

21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras

22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti

23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli

24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram

25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui

26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur

27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes

28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris

29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit

30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur

31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare

32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis

33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra

34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te

35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus

36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam

37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet

38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur

39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis

40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur

41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos

chapitre précédent retour chapitre suivant