chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – 1 Rois 4

4 erat autem rex Salomon regnans super omnem Israhel

2 et hii principes quos habebat Azarias filius Sadoc sacerdos

3 Helioreph et Ahia filii Sesa scribae Iosaphat filius Ahilud a commentariis

4 Banaias filius Ioiadae super exercitum Sadoc autem et Abiathar sacerdotes

5 Azarias filius Nathan super eos qui adsistebant regi Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis

6 et Ahisar praepositus domus et Adoniram filius Abda super tributa

7 habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israhel qui praebebant annonam regi et domui eius per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant

8 et haec nomina eorum Benhur in monte Ephraim

9 Bendecar in Macces et in Salebbim et in Bethsemes et Helon Bethanan

10 Benesed in Araboth ipsius erat Soccho et omnis terra Epher

11 Benabinadab cuius omnis Nepthad Dor Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem

12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo et universam Bethsan quae est iuxta Sarthana subter Hiezrahel a Bethsan usque Abelmeula e regione Iecmaan

13 Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas

14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim

15 Ahimaas in Nepthali sed et ipse habebat Basmath filiam Salomonis in coniugio

16 Baana filius Usi in Aser et in Balod

17 Iosaphat filius Pharue in Isachar

18 Semei filius Hela in Beniamin

19 Gaber filius Uri in terra Galaad in terra Seon regis Amorrei et Og regis Basan super omnia quae erant in illa terra

20 Iuda et Israhel innumerabiles sicut harena maris in multitudine comedentes et bibentes atque laetantes

chapitre précédent retour chapitre suivant