4 factum est autem cum audisset Sanaballat et Tobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod obducta esset cicatrix muri Hierusalem et quod coepissent interrupta concludi irati sunt nimis
2 et congregati omnes pariter ut venirent et pugnarent contra Hierusalem et molirentur insidias
3 et oravimus Deum nostrum et posuimus custodes super murum die et nocte contra eos
4 dixit autem Iudas debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est et nos non poterimus aedificare murum
5 et dixerunt hostes nostri nesciant et ignorent donec veniamus in medio eorum et interficiamus eos et cessare faciamus opus
6 factum est autem venientibus Iudaeis qui habitabant iuxta eos et dicentibus nobis per decem vices ex omnibus locis quibus venerant ad nos
7 statui in loco post murum per circuitum populum in ordine cum gladiis suis et lanceis et arcis
8 perspexi atque surrexi et aio ad optimates et ad magistratus et ad reliquam partem vulgi nolite timere a facie eorum Domini magni et terribilis mementote et pugnate pro fratribus vestris filiis vestris et filiabus vestris uxoribus vestris et domibus
9 factum est autem cum audissent inimici nostri nuntiatum esse nobis dissipavit Deus consilium eorum et reversi sumus omnes ad muros unusquisque ad opus suum
10 et factum est a die illa media pars iuvenum eorum faciebant opus et media parata erat ad bellum et lanceae et scuta et arcus et loricae et principes post eos in omni domo Iuda
11 aedificantium in muro et portantium onera et inponentium una manu sua faciebat opus et altera tenebat gladium
12 ædificentium enim unusquisque gladio erat accinctus renes et aedificabant et clangebant buccina juxta me
13 et dixi ad optimates, et ad magistratus, et ad reliquam partem vulgi opus grande est et latum et nos separati sumus in muro procul alter ab altero
14 in loco quocumque audieritis clangorem tubae illuc concurrite ad nos Deus noster pugnabit pro nobis
15 et nos ipsi faciamus opus et media pars nostrum teneat lanceas ab ascensu aurorae donec egrediantur astra.
16 in tempore quoque illo dixi populo unusquisque cum puero suo maneat in medio Jerusalem et sint nobis vices per noctem et diem ad operandum
17 ego autem et fratres mei et pueri mei et custodes qui erant post me, non deponebamus vestimenta nostra unusquisque tantum nudabatur ad baptismum