40 et adjecit Dominus et locutus est ad Job
2 numquid qui contendit cum Deo tam facile conquiescit utique qui arguit Deum debet respondere ei.
3 respondens autem Job Domino dixit
4 qui leviter locutus sum respondere quid possum manum meam ponam super os meum
5 unum locutus sum quod utinam non dixissem et alterum quibus ultra non addam
6 respondens autem Dominus Iob de turbine ait
7 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
8 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
9 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
10 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
11 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
12 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
13 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
15 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
16 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
17 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
18 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
19 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
20 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
21 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
22 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
23 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
24 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
25 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
26 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
27 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
28 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
29 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
30 concident eum amici divident illum negotiatores
31 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
32 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui