40 occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium
2 cogitationes eorum et timores cordis adinventio expectationis et dies finitionis
3 residentes super sedem gloriosam usque ad humiliatum in terra et cinere
4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam usque ad eum qui operitur lino crudo furor zelus tumultus fluctuatio et timor mortis iracundia perseverans et contentio
5 et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam eius
6 modicum tamquam nihil in requie et ab eo in somnis quasi in die respectus
7 conturbatus est in visu cordis sui tamquam qui evaserit in die belli in tempore salutis suae exsurrexit et admirans ad nullum timorem
8 cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum
9 ad haec mors sanguis contentio et romphea oppressiones famis et contritio et flagella
10 super iniquos creata sunt haec omnia et propter illos factus est cataclysmus
11 omnia quae de terra sunt in terram convertentur et aquae omnes in mare convertentur
12 omne munus et iniquitas delebitur et fides in saeculum stabit
13 substantiae iniustorum sicut fluvius siccabuntur et sicut tonitruum magnum in pluvia manebunt
14 in aperiendo manus suas laetabitur sic praevaricatores in consummatione tabescent
15 nepotes impiorum non multiplicabunt ramos et radices inmundae super cacumen petrae sonant
16 viriditas super omnem aquam et ad oram fluminis ante omnem faenum evelletur
17 gratia sicut paradisus in benedictionibus et misericordia in saeculo permanet
18 vita sibi sufficientis operarii condulcabitur et in ea invenies thesaurum
19 fili aedificatio civitatis confirmabit nomen et super haec mulier inmaculata conputatur
20 vinum et musica laetificant cor et super utraque dilectio sapientiae
21 tibiae et psalterium suavem faciunt melodiam et super utraque lingua suavis
22 gratiam et speciem desiderabit oculus tuus et super hoc viride sationis
23 amicus et sodalis in tempore convenientes et super utrosque mulier cum viro
24 fratres in adiutorium in tempore tribulationis et super eos misericordia liberabit
25 aurum et argentum constituet pedem et super utrumque consilium beneplacitum
26 facultates et virtutes exaltant cor et super haec timor Domini
27 non est in timore Domini minoratio et non est in eo inquirere adiutorium
28 timor Domini sicut paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum
29 fili in tempore vitae tuae ne indigeas melius est enim mori quam indigere
30 vir respiciens in mensam alienam non est vita eius in cogitatione victus alit enim animam suam cibis alienis
31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se
32 in ore imprudentis condulcabitur inopia et in ventre ejus ignis ardebit