chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Job 41

41 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur

2 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

3 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt

4 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis

5 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit

6 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido

7 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus

8 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas

9 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur

10 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi

11 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae

12 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis

13 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur

14 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas

15 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur

16 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus

17 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur

18 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax

19 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes

20 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae

21 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam

22 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum

23 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt

24 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem

25 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret

26 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

chapitre précédent retour chapitre suivant