chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Siracide 41

41 o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis

2 viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum

3 o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus

4 defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam

5 noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni

6 et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni

7 non est enim in inferno accusatio vitae

8 filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum

9 filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii

10 de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio

11 vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi

12 et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra

13 omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem

14 luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur

15 curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi

16 bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo

17 disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque

18 melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam

19 verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo

20 non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide

21 erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio

22 a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate

23 a socio et amico de injustitia et de loco in quo habitas

24 de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab obfuscatione dati et accepti

25 a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati

26 ne avertas faciem a proximo tuo et ab auferendo partem et non restituendo

27 ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam ejus neque steteris ad lectum ejus

28 ab amicis de sermonibus improperii et cum dederis, ne improperes

chapitre précédent retour chapitre suivant