chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – 1 Chroniques 5

5 filii quoque Ruben primogeniti Israhel ipse quippe fuit primogenitus eius sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israhel et non est ille reputatus in primogenitum

2 porro Iudas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe eius principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Ioseph

3 filii ergo Ruben primogeniti Israhel Enoch et Phallu Esrom et Charmi

4 filii Iohel Samaia filius eius Gog filius eius Semei filius eius

5 Micha filius eius Reeia filius eius Baal filius eius

6 Beera filius eius quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben

7 fratres autem eius et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Ieihel et Zacchariam

8 porro Bala filius Azaz filii Samma filii Iohel ipse habitavit in Aroer usque ad Nebo et Beelmeon

9 contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe iumentorum numerum possidebat in terra Galaad

10 in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad

11 filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha

12 Iohel in capite et Saphan secundus Ianai autem et Saphat in Basan

13 fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michahel et Mosollam et Sebe et Iori et Iachan et Zie et Heber septem

14 hii filii Abiahil filii Uri filii Iaro filii Galaad filii Michahel filii Iesesi filii Ieddo filii Buz

15 fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis

16 et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos

17 omnes hii numerati sunt in diebus Ioatham regis Iuda et in diebus Hieroboam regis Israhel

18 filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam

19 dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab

20 praebuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum proeliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum

21 ceperuntque omnia quae possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia

22 vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem

23 filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat

24 et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Iesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoia et Iedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis

25 reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae quos abstulit Dominus coram eis

26 et suscitavit Deus Israhel spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alae et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc

27 filii Levi Gersom Caath Merari

28 filii Caath Amram Isaar Hebron et Ozihel

29 filii Amram Aaron Moses et Maria filii Aaron Nadab et Abiu Eleazar et Ithamar

30 Eleazar genuit Finees et Finees genuit Abisue

31 Abisue vero genuit Bocci et Bocci genuit Ozi

32 Ozi genuit Zaraiam et Zaraias genuit Meraioth

33 porro Meraioth genuit Amariam et Amarias genuit Ahitob

34 Ahitob genuit Sadoc Sadoc genuit Achimaas

35 Achimaas genuit Azariam Azarias genuit Iohanan

36 Iohanan genuit Azariam ipse est qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Hierusalem

37 genuit autem Azarias Amariam et Amarias genuit Ahitob

38 Ahitob genuit Sadoc et Sadoc genuit Sellum

39 Sellum genuit Helciam et Helcias genuit Azariam

40 Azarias genuit Saraiam et Saraias genuit Iosedec

41 porro Iosedec egressus est quando transtulit Dominus Iudam et Hierusalem per manus Nabuchodonosor

chapitre précédent retour chapitre suivant