chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Genèse 5

5 hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum

2 masculum et feminam creavit eos et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam in die qua creati sunt

3 vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth

4 et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias

5 et factum est omne tempus quod vixit Adam anni nongenti triginta et mortuus est

6 vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos

7 vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias

8 et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est

9 vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan

10 post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias

11 factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est

12 vixit quoque Cainan septuaginta annis et genuit Malalehel

13 et vixit Cainan postquam genuit Malalehel octingentos quadraginta annos genuitque filios et filias

14 et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est

15 vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared

16 et vixit Malalehel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias

17 et facti sunt omnes dies Malalehel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est

18 vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch

19 et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentos annos et genuit filios et filias

20 et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est

21 porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam

22 et ambulavit Enoch cum Deo postquam genuit Mathusalam trecentis annis et genuit filios et filias

23 et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni

24 ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus

25 vixit quoque Mathusalam centum octoginta septem annos et genuit Lamech

26 et vixit Mathusalam postquam genuit Lamech septingentos octoginta duos annos et genuit filios et filias

27 et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est

28 vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium

29 vocavitque nomen eius Noe dicens iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus

30 vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentos nonaginta quinque annos et genuit filios et filias

31 et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni et mortuus est

32 Noe vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Ham et Iafeth

chapitre précédent retour chapitre suivant