5 tunc Tobias respondit patri suo et dixit omnia quaecumque praecepisti mihi faciam pater
2 quomodo autem hanc pecuniam inquiram ignoro ille me nescit neque ego illum quod signum dabo illi sed neque viam qua pergatur illuc aliquando cognovi
3 tunc pater suus respondit illi et dixit chirografum quidem eius penes me habeo quem dum illi ostenderis statim restituet
4 sed perge nunc et inquire tibi aliquem fidelem virum qui eat tecum salva mercede sua dum adhuc vivo ut recipias ea
5 tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum
6 et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis
7 at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum
8 cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis
9 cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo
10 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum
11 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit
12 et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video
13 cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris
14 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
15 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
16 cui Tobias respondit rogo te indica mihi de qua domo aut de qua tribu es tu
17 cui Rafahel angelus dixit genus quaeris mercennarii an ipsum mercennarium qui cum filio tuo eat
18 sed ne forte sollicitum te reddam ego sum Azarias Ananiae magni filius
19 et Tobias respondit ex magno genere es tu sed peto ne irascaris quod voluerim cognoscere genus tuum
20 dixit autem illi angelus ego sanum ducam et sanum tibi reducam filium tuum
21 respondens autem Tobias dixit bene ambuletis et sit Deus in itinere vestro et angelus eius comitetur vobiscum
22 tunc paratis omnibus quae erant in via portanda fecit Tobias vale patri et matri suae et ambulaverunt ambo simul
23 cumque profecti essent coepit flere mater eius et dicere baculum senectutis nostrae tulisti et transmisisti a nobis
24 numquam fuisset ipsa pecunia pro qua misisti eum
25 sufficiebat enim nobis paupertas nostra ut divitias computaremus hoc quod videbamus filium nostrum
26 dixitque ei Tobias noli flere salvus perveniet filius noster et salvus revertetur ad nos et oculi tui videbunt illum
27 credo enim quod angelus Dei bonus comitetur ei et bene disponat omnia quae circa eum geruntur ita ut cum gaudio revertatur ad nos
28 ad hanc vocem cessavit mater ejus flere et tacuit