chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – 1 Chroniques 6

6 filii ergo Levi Gersom Caath et Merari

2 et haec nomina filiorum Gersom Lobeni et Semei

3 filii Caath Amram et Isaar et Hebron et Ozihel

4 filii Merari Mooli et Musi hae autem cognationes Levi secundum familias eorum

5 Gersom Lobeni filius eius Iaath filius eius Zamma filius eius

6 Ioaa filius eius Addo filius eius Zara filius eius Iethrai filius eius

7 filii Caath Aminadab filius eius Core filius eius Asir filius eius

8 Helcana filius eius Abiasaph filius eius Asir filius eius

9 Thaath filius eius Urihel filius eius Ozias filius eius Saul filius eius

10 filii Helcana Amasai et Ahimoth

11 Helcana filii Helcana Sophai filius eius Naath filius eius

12 Heliab filius eius Hieroam filius eius Helcana filius eius

13 filii Samuhel primogenitus Vasseni et Abia

14 filii autem Merari Mooli Lobeni filius eius Semei filius eius Oza filius eius

15 Samaa filius eius Aggia filius eius Asaia filius eius

16 isti sunt quos constituit David super cantores domus Domini ex quo conlocata est arca

17 et ministrabant coram tabernaculo testimonii canentes donec aedificaret Salomon domum Domini in Hierusalem stabant autem iuxta ordinem suum in ministerio

18 hii vero sunt qui adsistebant cum filiis suis de filiis Caath Heman cantor filius Iohel filii Samuhel

19 filii Helcana filii Hieroam filii Helihel filii Thou

20 filii Suph filii Helcana filii Maath filii Amasai

21 filii Helcana filii Iohel filii Azariae filii Sophoniae

22 filii Thaath filii Asir filii Abiasaph filii Core

23 filii Isaar filii Caath filii Levi filii Israhel

24 et fratres eius Asaph qui stabat a dextris eius Asaph filius Barachiae filii Samaa

25 filii Michahel filii Basiae filii Melchiae

26 filii Athnai filii Zara filii Adaia

27 filii Ethan filii Zamma filii Semei

28 filii Ieth filii Gersom filii Levi

29 filii autem Merari fratres eorum ad sinistram Ethan filius Cusi filii Abdi filii Maloch

30 filii Asabiae filii Amasiae filii Helciae

31 filii Amasai filii Bonni filii Somer

32 filii Mooli filii Musi filii Merari filii Levi

33 fratres quoque eorum Levitae qui ordinati sunt in cunctum ministerium tabernaculi domus Domini

34 Aaron vero et filii eius adolebant incensum super altare holocausti et super altare thymiamatis in omne opus sancti sanctorum et ut precarentur pro Israhel iuxta omnia quae praecepit Moses servus Dei

35 hii sunt autem filii Aaron Eleazar filius eius Finees filius eius Abisue filius eius

36 Bocci filius eius Ozi filius eius Zaraia filius eius

37 Meraioth filius eius Amaria filius eius Ahitob filius eius

38 Sadoc filius eius Achimaas filius eius

39 et haec habitacula eorum per vicos atque confinia filiorum scilicet Aaron iuxta cognationes Caathitarum ipsis enim sorte contigerat

40 dederunt igitur eis Hebron in terra Iuda et suburbana eius per circuitum

41 agros autem civitatis et villas Chaleb filio Iephonne

42 porro filiis Aaron dederunt civitates ad confugiendum Hebron et Lobna et suburbana eius

43 Iether quoque et Esthmo cum suburbanis suis sed et Helon et Dabir cum suburbanis suis

44 Asan quoque et Bethsemes et suburbana eorum

45 de tribu autem Beniamin Gabee et suburbana eius et Almath cum suburbanis suis Anathoth quoque cum suburbanis suis omnes civitates tredecim per cognationes suas

46 filiis autem Caath residuis de cognatione sua dederunt ex dimidia tribu Manasse in possessionem urbes decem

47 porro filiis Gersom per cognationes suas de tribu Isachar et de tribu Aser et de tribu Nepthali et de tribu Manasse in Basan urbes tredecim

48 filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben et de tribu Gad et de tribu Zabulon dederunt sorte civitates duodecim

49 dederunt quoque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum

50 dederuntque per sortem ex tribu filiorum Iuda et ex tribu filiorum Symeon et ex tribu filiorum Beniamin urbes has quas vocaverunt nominibus suis

51 et his qui erant ex cognatione filiorum Caath fueruntque civitates in terminis eorum de tribu Ephraim

52 dederunt ergo eis urbes ad confugiendum Sichem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer cum suburbanis suis

53 Jecmaam quoque cum suburbanis suis et Bethoron similiter

54 necnon et Helon cum suburbanis suis et Gethremmon in eumdem modum

55 porro ex dimidia tribu Manasse Aner et suburbana ejus Balaam et suburbana ejus his videlicet qui de cognatione filiorum Caath reliqui erant

56 filiis autem Gersom de cognatione dimidiae tribus Manasse Gaulon in Basan et suburbana ejus et Astaroth cum suburbanis suis

57 de tribu Issachar Cedes et suburbanis suis et Dabereth cum suburbanis suis

58 Ramoth quoque et suburbana ejus et Anem cum suburbanis suis

59 de tribu vero Aser Masal cum suburbanis suis et Abdon similiter

60 Hucac quoque et suburbana ejus et Rohob cum suburbanis suis

61 porro de tribu Nephthali, Cedes in Galilaea et suburbana ejus Hamon cum suburbanis suis et Cariathaim et suburbana ejus

62 filiis autem Merari residuis de tribu Zabulon Remmono et suburbana ejus et Thabor cum suburbanis sus

63 trans Jordanem quoque ex adverso Jericho contra orientem Jordanis de tribu Ruben Bosor in solitudine cum suburbanis suis, et Jassa cum suburbanis suis

64 Cademoth quoque et suburbana ejus et Mephaat cum suburbanis suis

65 Necnon et de tribu Gad Ramoth in Galaad et suburbana ejus et Manaim cum suburbanis suis

66 sed et Hesebon cum suburbanis suis et Jezer cum suburbanis suis

chapitre précédent retour chapitre suivant