chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Psaumes 89

89 oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione

2 priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus

3 ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum

4 quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte

5 quae pro nihilo habentur eorum anni erunt

6 mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat

7 quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus

8 posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui

9 quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur

10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur

11 quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam

12 dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia

13 convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos

14 repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris

15 laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala

16 et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum

17 et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige;

chapitre précédent retour chapitre suivant