9 non zeles mulierem sinus tui ne ostendas super te malitiam doctrinae nequam
2 non des mulieri potestatem animae tuae ne ingrediatur in virtute tua et confundaris
3 ne respicias mulierem multivolam ne forte incidas in laqueos illius
4 cum psaltrice ne adsiduus sis nec audias illam ne forte pereas in efficacia illius
5 virginem ne conspicias ne forte scandalizeris in decore illius
6 non des fornicariis animam tuam in nullo ne perdas te et hereditatem tuam
7 noli conspicere in vicis civitatis nec oberraveris in plateis illius
8 averte faciem tuam a muliere compta et non circumspicias speciem alienam
9 propter speciem mulieris multi perierunt et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit
10 omnis mulier quae est fornicaria quasi stercus in via conculcatur
11 speciem mulieris alienae multi admirati reprobi facti sunt conloquium enim illius quasi ignis exardescit
12 cum aliena muliere non accumbas super cubitum cum aliena muliere ne sedeas omnino nec accumbas cum ea super cubitum
13 et non alterceris cum ea in vino ne forte declinet cor tuum in illa et sanguine tuo labaris in perditionem
14 ne derelinquas amicum antiquum novus enim non erit similis illi
15 vinum novum amicus novus veterescat et cum suavitate bibes illud
16 non zeles gloriam et opes peccatoris non enim scis quae futura sit illius subversio
17 non placeat tibi iniuria iniustorum sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius
18 longe abesto ab homine potestatem habente occidendi et non suspicaberis timorem mortis
19 et si accesseris ad illum noli aliquid committere ne forte auferat vitam tuam
20 communionem mortis scito quoniam in medio laqueorum ingredieris et super dolentium arma ambulabis
21 secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo et cum sapientibus et prudentibus tracta
22 viri justi sint tibi convivae et in timore Dei sit tibi gloriatio
23 et in sensu sit tibi cogitatus Dei et omnis enarratio tua in praeceptis altissimi
24 in manu artificum opera laudabuntur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum.
25 terribilis est in civitate sua homo linguosus et temerarius in verbo suo odibilis erit