chapitre précédent retour chapitre suivant

Vulgate – Tobie 9

9 tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba mea

2 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae

3 tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas

4 scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si tardavero una die plus contristatur anima eius

5 et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius adiuramentum spernere non possum

6 tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei chirografum suum et recepit omnem pecuniam

7 indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias

8 cumque ingressus esset domum Raguelis invenit Tobiam discumbentem et exiliens osculati sunt se invicem et flevit Gabelus, benedixitque Deum

9 et dixit benedicat te Deus Israël quia filius es optimi viri et justi et timentis Deum et eleemosynas facientis

10 et dicatur benedictio super uxorem tuam, et super parentes vestros

11 et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum benedictum a Deo Israël qui regnat in saecula saeculorum

12 cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant

chapitre précédent retour chapitre suivant